

Liber Leviticus*
Caput 26: Versus 36
Terrebit eos.Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum.Sonitus folii volantis.Hyperbole: quia etiam levissima quaeque formidabunt.Cadent nullo persequente.Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.